Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Schreiben an einen Bischof mit Bitte um Wiederaufnahme

Schreiben an einen Bischof mit der Bitte, einen in Ungnade Gefallenen wieder aufzunehmen.

[ohne Titel]

Domino et in Christo patri, apostolico sede colendo domno illo ille proprius vernaculus vester.

Salutem vobis in Domino multimoda distinare praesumimus. Cognuscat, domne, sanctitas vestra, quod serviens vester nomen illo ad nos venit et dixit, se neglegencia contra vos habere, pro qua gracia vestra non habeat. Propterea supplicamus, quasi ad praesens genua vestra deosculantes, ut ipse apud uos excusatus sit, et eum per nostram praecationem recipere et consilium ei facere ordinetis. Agat, domne, sanctitas vestra, sicut spe erga nos facere consuistis. Sanem et incolomem vos cicius merear videre.