Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Schreiben der Kaiserin Helena an Kaiser Konstantin

Schreiben der Kaiserin Helena an ihren Sohn, Kaiser Konstantin (den Großen), mit dem Versuch, diesen zu bekehren.

EPISTULA ELENE AD CO[N]STANTINUM

Domino semper augusto, filio Constantino, pax et victoria de celo ministrentur, mater Helena semper augusta.

Veritatem sapientis animus non recusat, nec fides recta aliquando patitur quamcumque iacturam benevolentiae divine reputare debere, quod meruisti, simulacrorum figmenta deserere. Pietati autem tuae ideo sanitas reddita probatur et reditur, que idolorum culture primus inter augustus finem dederis et probaveris, hos deos nec dici debere nec credi. Huic errore finem danti abstulit Deus morbi periculum et vitam de celis et medicinam adtribuit. Hunc ergo dum ceperis colere, obtinebis Daviticum clementer imperium et Salomonis sapientissimum et pacificum regnum eruntque tecum prophetae, cum quibus Deus loquitur, et omnia, que poposceris, impe[t]rabis.

Vale, domine auguste, fili carissime, et prosperis ad vota successibus polle.