Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 31

Le comte Eudes et sa femme, Hermengarde, donnent la redîme du froment, du vin et autres fruits de Château-Thierry, aux chanoines de Notre-Dame dudit lieu.
Datierung: Sans date

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti, amen. Ego Odo, Francorum comes palatinus et uxor mea Ermengardis, notum fieri volumus, tam futuris quam presentibus, quod nos, sano usi consilio, bonorumque virorum salubri corroborati exemplo, ea que sunt presentia et numquam in codam statu permanentia respicientes, et in ea que futura sunt, scilicet que incommutabilia sunt et eterna, nos extendentes, ob animarum nostrarum redemptionem successorumque nostrorum salutem, partem bonorum nostrorum Castello Theoderici pertinentium, videlicet redecimationem annone vinique ceterarumque frugum, canonicis Sancte Dei genitricis Marie ejusdem loci Sanctique Senerici, ad sui victus incrementum, perpetuo jure possidendam tradidimus. Ut autem traditio ista firmius staret, nunquamque ab ullo cassaretur, illi qui huic traditioni nostre interfuerunt assensu et presentia sui quod feceramus confirmaverunt, hujusque facti invasorem aut perversorem quicumque ille esset, perpetuo anathemate dampnaverunt, scilicet: Seguinus, Senonum archiepiscopus et Hincmarus, Remorum archiepiscopus, Fulbertus, Carnotensis episcopus, qui ad curiam meam venerant. Hujus rei testes sunt supradicti archiepiscopi et Fulbertus episcopus. Theodericus, ecclesie decanus. Haimericus prepositus. Erlebaldus cantor. Sasvualo, senescalcus meus. Isenbardus postcomes. Odo vicecomes. Hezelinus miles. Gualcherus de Boseth, et Guiboldus Dives, et Hagano de Meldis. Ego etiam, Beroldus, Suessionensis episcopus, que prescripta sunt laudavi et sub anathemate confirmavi, quando ecclesiam hujus loci in honore beate Marie dedicavi. Illud idem ego, secundus papa Alexander, Odonis gloriosi comitis peticione, laudo et sigillo meo confirmo, et ne quis bona ejusdem aecclesie ulterius surripere presumat, sancti Petri Paulique auctoritate nostraque interdico.