Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 30

Le comte Eudes, à la prière de Hermengarde et du consentement de ses fils, Thibaud et Etienne, donne à l'abbaye de Marmoutier l'usage du bois mort et vif dans la forêt de Chaumont, et l'eau de Fontcher, avec toute la poche, le bois et les prés, sauf un vivier.
Datierung: 1083 ?

Scimus et verum est quod, sicut aqua exstinguit ignem, ita eleemosina extinguit peccatum, non solum mortuorum, sed etiam viventium. Igitur, qui in presenti rerum secularium facultates acceperunt, largiantur ex ipsis pauperibus, ut exinde peccatorum suorum veniam et vitam consequi mereantur sempiternam. Quod ego, Odo comes, mecum reputans, fratribus qui in Majori Monasterio Deo sanctoque Martino deserviunt, aliqua dare disposui de hiis que ab omnium largitore, licet immeritus, dispensanda potius quam retinenda, disponente ejus clementia, suscepi. Dono igitur fratribus illis qui in Turonensi cenobio, quod Majus Monasterium dicitur, Christo proposse, sub Alberto abbate, famulantur, siccum et viride lignum, quantum eis necessarium fuerit, in foresta mea Calvi Montis. Dono etiam eis aquam Fontis Cari, cum omni piscaria, et bosco, et pratis, ab omni contradictione, vel exactione, sive consuetudine liberam et quietam, excepto quodam vivario meo, quod michi retineo, non longe ab illa aqua sito. Hec omnia illis concedo per deprecationem uxoris mee Ermengardis assensuque filiorum meorum, Theobaldi et Stephani. Hoc donum sigilli mei munimine roboravi. Actum anno gratie millesimo octogesimo III.