Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Eudes, comte de Blois, de Tours, de Chartres, de Troyes et de Meaux (995 - 1037) et Thibaud, son frère (995-1004). Pièces justificatives., Nr. 19

Le comte Eudes donne à l'abbaye de Marmoutier trois quartes de terre situées lieu dit les Panières, et le droit de glandée pour cent porcs dans sa forêt qui est entre deux eaux.
Datierung: 1020-1037

Notum sit omnibus sanctae Dei Aecclesiae fidelibus, quod dominus noster comes Odo, pro salute animarum parentum suorum suaeque et conjugis ejus ac filiorum suorum, Teohtbaldo videlicet et Stephano, dedit ad Pasnaerias Sancto Martino tres quartas terrae mensuratas et ideo mensuratas, ne, amplius labente seculo, excrescat, quod absit, ulla contentio inter terrae ejus heredumque suorum prepositos et Sancti Martini monachos; in foresta autem sua, quae est inter duas aquas, dedit uno quoque anno pastionem ad centum porcos, sine ullo pasnatico, et clausuram de predicta foresta ad campos Sancti Martini claudendos cunctis diebus; de stantivis quoque quercubus suis quibusque locis virentibus, ad focum monachi qui in obedientia fuerit, ad sufficiendum similiter dedit.

Signum comitis Odonis.

S. filii ejus Theodbaudi.

S. filii ejus Stephani.

S. Nevelonis. S. Harduini. S. Rotberti, prepositi Blesensis, qui quartas mensuravit.