Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [923–936 oder 919–936]

Ego in Dei nomine Humbertus, subsequens etiam in quantum possum exemplum evangelii preceptum, omne predium quod pater meus Gozmer habuit cum mancipiis in eo sedentibus in marca Cunisinga, appropinquante termino sue vite, vocavit ad se duos nobiles viros et me, committens hoc predium nobis tribus, ut traderemus sancto Willibrordo super altare suum. Ast me rogavit ut minime impedirem, scilicet ea ratione ut quamdiv vixissem, liberam potestatem possidendi haberem, post meam autem excessionem penitus in potestate monasterii constaret et fratrum. Quod sicut pater meus rogavit, ita feci cum his duobus nobilibus viris coram omnibus qui in congregatione monasterii erant clericis ac laicis cernentibus. Insuper etiam ut firmior esset traditio eis, inito consilio, fratres suo sponte tulerunt predium monasterii statuentes in precariam, ac una mecum quam plurimi fratrum ipsius monasterii obsidebant predium quod a me traditum fuerat, et hoc nemo resistens vel contradicens constitui etiam facultates quas haberem, ut in die exitus mei simul cum predio fratres haberent, nec ut cum licentia aliquid proximis meis darem. Actum regnante Henrico rege.