Datierung: [879 08– 880 08 27 oder 903 02 04– 904 02 03]
Ego in Dei nomine Albertus cogitans tam de Dei parte quam et reverentia sanctorum seu pro anime mee remedio, ut ante tribunal Christi veniam de peccatis meis merear, idcirco dono res meas ad ecclesiam sancti Petri et sancti Willibrordi, ubi ipse dompnus Willibrordus corpore requiescit vel venerabilis vir Reginerus abbas et rector preesse videtur, hoc est res meas in pago Methense in loco qui dicitur Contrein, id est curtiles, casas, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus et quicquid cum precio meo comparavi. Similiter dono in alio loco Reginoldingas, hoc est curtiles, campis, pratis, vineis. Similiter dono in tercio loco in valle Thiedolfi, hoc est quod Truncaudus vasallus meus michi donavit. Ista omnia superius denominata trado atque transfundo, ut illi servi Dei, qui ibidem die noctuque Deo deserviunt, habeant, teneant atque possideant, vel quicquid exinde facere voluerint, liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis qui contra hanc tradicionem venire aut [eam ir]rumpere voluerit, inprimitus iram Dei omnipotentis incurrat offensam. Actum est IIII anno regnante Luodowico iuniore.