Viro venerabili in Christo patri gratia Dei Adelardo abbati atque comiti rectoreque basilice sancti Petri vel sancti Willibrordi in monasterio Epternaco. Nos igitur in Dei nomine Doda et Adelarda pariter supplicantes, dum pluribus non est incognitum, qualiter nos propter nomen Domini et remissionem peccatorum nostrorum donamus et tradimus ad ecclesiam sancti Willibrordi ex rebus proprietatis nostre in pago Waberinse in villa que vocatur Betheberch super fluvio Simere ansingas III et in pago Nedinse in loco qui dicitur Euringas ansingas II, sub eo videlicet pacto ut ansingas XX de terra arabili et sessum I et molendinum I in supradicto comitatu, scilicet Waberinse, in loco qui dicitur Scadingas tempore vite nostre usu fructuario absque ulla contradictione habere valeamus, et qualiscumque ex nobis pari supervixerit, ipso usu fructuario tempore vite sue quietum habeat. Postea hanc precariam vobis emittimus epistulam, ut de re suprascripta amplius non habeamus potestatem nisi tantum temporibus vite nostre frugum usitatione excolendi in benefitio ecclesie habere volvero, sub ea vero ratione ut censum exinde ad partem supradicte ecclesie annis singulis ad festivitatem sancti Willibrordi denarios XII dare studeamus, et post nostrum discessum, quando quidem Deus voluerit, suprascripte res absque ullo preiuditio vel impedimento emeliorate ad partem supradicte ecclesie revertantur. Actum anno II regnante Lu°dowico rege.