Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [790 10 09–791 10 08]

Ego in Dei nomine Dagalindis pertractans tam de Dei parte quam et reverentia sanctorum seu pro anime mee remedio, ut veniam ante tribunal Christi promerere merear, idcirco dono, trado atque transfundo per hoc testamentum in Dei nomine ad possidendum ad ecclesiam sancti Petri et sancti Willibrordi, que est constructa in pago Bedense super fluvio Sura, ubi ipse dompnus Willibrordus corpore requiescit vel venerabilis vir Beonradus archiepiscopus et rector ecclesiarum preesse videtur, dono donatumque imperpetuum esse volo etd promptissima voluntate confirmo, hoc est omnes res meas in pago Ardennense in loco vel in villa que vocatur Conztum, quicquid michi ibidem in ipso iam dicto loco genitor meus in hereditate michi dimisit seu de omni parte aut de quacunque lege obvenisset, totum et ad integrum dono et trado atque transfundo in Dei nomine ad possidendum ad ipsam iam dictam ecclesiam; id est tam terris, casis, curtilibus, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, omnia et ex omnibus, sicut supra scriptum est, ita ut ab hac die habeanth, teneant atque possideant, vel quicquid exinde facere voluerint, [liberam et firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero, quod futurum esse non credo], si ego ipsa aut ullus de heredibus meis aut quelibet ulla opposita persona que contra hoc testamentum a me factum venire temptaverit aut irrumpere voluerit, inprimis iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno XX regnante Karolo rege.