Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [789 10 09–790 10 08]

Ego in Dei nomine Nandingus pertractans tam de Dei parte quam et reverentia sanctorum, seu et pro remedio anime mee, ut veniam ante tribunal Christi consequi merear, idcirco trado famulam unam cum infantibus suis, a die presente liberos atque ingenuos eos dimitto. Tam illi quam cognatio eorum qui fuerint ex eis procreati, tamquam si ab ingenuis parentibus fuissent nati aut procreati, eant, pergant per partem quam voluerint, nisi tantum ut annis singulis ad festivitatem sancti Willibrordi in luminaribus denariatam cere solvere studeant ad ipsam ecclesiam, ubi ipse sanctus corpore requiescit, et mundoburdum vel defensionem vobis de ipsa ecclesia habere cognoscatis, et dum advixeritis, michi servitium impendere debeatis, et nulli heredum ac proheredum meorum quicquam se habere cognoscant. Si quis vero quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus nostris vel ulla opposita persona que contra hanc paginam venire voluerit, inprimitus iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno XIX regnante Karolo rege.