Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [789 10 09–790 10 08]

Ego in Dei nomine Beonradus, quamvis peccator, episcopus et custos monasterii Epternacensis, et homo quidam nomine Audradus, traditores. Omnibus vobis sit cognitum, qualiter Audradus michi tradidit res suas in loco qui dicitur Eptiaco in pago Wabarinse super fluvio Alsantia, in ea vero ratione, si ego ilium supervixissem, supermemoratas res ad locum vel ad monasterium supermemoratum in suam elemosinam tradidissem, et sicut auxiliante Deo ille Audradus iterum ad sanitatem redisset, ut ambo simul ibidem tradidissemus. Et ita fecimus. Donamus donatumque in perpetuum esse volumus atque de iure nostro in iure dominationis sancte illius ecclesie, que est in honore sancti Petri principis apostolorum seu sancti Willibrordi constructa in loco qui dicitur Epternacum super fluvio Sura in pago Bedense, ubi Beonradus archiepiscopus et rector preesse videtur, et ad suprascripta loca donamus et tradimus, quicquid genitrix Audradi nomine Madaigarda tradidit Audrado in supradicta villa; hoc est tam terris, pratis, campis, pascuis, silvis, casis, casualis, curtilis, ortilis, liberis, libertis, conlibertis, cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et inmobilibus, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum donamus et tradimus a die presente ad ipsam iam dictam ecclesiam fratribus, qui ibidem die noctuque deserviunt, ita ut ab hac die habeant, teneant atque possideant, vel quicquid exinde pars ipsius ecclesie elegerit faciendum, liberam et firmissimam in omnibus habeat potestatem faciendi. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris vel quelibet ulla opposita persona que contra hoc testamentum venire conaverit aut illud irrumpere voluerit, inprimitus iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno XIX regnante Karolo rege.