Datierung: [788 10 09–789 10 08]
Ego in Dei nomine Sifridus et uxor mea donamus ad monasterium sancti Petri et sancti Willibrordi donatumque in perpetuum esse volumus a die presenti omnes res nostras in loco qui dicitur Gangulfobuiras, et quicquid michi ibidem parte hereditaria advenit et quod germanus meus michi donavit. Ista omnia superius predicta a die presenti ad ipsum monasterium sancti Willibrordi tradimus atque transfundimus et de iure nostro accipiet vir Dei Beonradus archiepiscopus sine ulla contradictione in suam potestatem vel dominationem, ita ut ab hac die pars ipsius monasterii habeat, teneat atque possideat, vel quicquid ad profectum ipsius sancti loci exinde facere decreverit, liberam et firmissimam in omnibus et super omnia semper habeat potestatem faciendi. Si quis vero quod futurum esse non credo, si nos ipsi aut aliquis de heredibus nostris vel quelibet ulla opposita persona que contra hunc donationis titulum venire aut infringere voluerit, inprimitus iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno XVIII regnante Karolo rege.