Datierung: 776 10 09–777 10 08
In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Ille bene possedit [res suas] in hoc seculo, qui sibi de caducis sumit premia sempiterna. Ideoque ego Coimarcus cogitans de Dei misericordia vel pro remedio anime ave mee Waldrade, ut Deus omnipotens dignetur misereri sibi deprecatus sum, idcirco dono ad monasterium Epternacum, quod est constructum in pago Bedense, ubi sanctus Willibrordus corpore requiescit vel Beonradus abbas preesse videtur, ego enim trado vobis mansum I in loco qui dicitur Gladebach et Nommoro cum casis, pratis, silvis et omnibus adiacentiis, aquis aquarumque decursibus, vel quicquid ibi visus sum habere. Idcirco trado ad prefatum locum omnia supradicta ad possidendum, ut pars ipsius ecclesie habeat, teneat atque possideat, vel quicquid exinde facere voluerit, liberam ac firmissimam in omnibus habeat potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel quelibet opposita persona contra hunc donationis titulum venire conaverit aut irrumpere voluerit, inprimitus iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno VI regnante Karolo rege.