Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [775 10 09–776 10 08]

Ego in Dei nomine Hartherusa et parens mea Alesent, pro Dei intuitu vel pro anime nostre remedio seu pro eterna retributione, per hoc testamentum donamus [et] tradimus a presenti die ad ecclesiam peculiaris patroni nostri s(ancti) Petri principis apostolorum, que est constructa in pago Bedense super fluvio Sura, ubi dompnus Willibrordus pontifex corpore requiescit vel ubi venerabilis vir Berneradus abbas precsse videtur, donatumque imperpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo, hoc est omnes res nostras in pago Muslense in villa que vocatur Haldingas; id est tam terris, campis, pratis, pascuis, et quicquid ibi visi fuimus habere et superius denominavimus et nostris legibus obvenit, totum et ad integrum donamus et tradimus ad ipsam iam dictam ecclesiam, ita ut ab hac die habeant, teneant et possideant, vel quicquid exinde voluerint facere, habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris aut ulla opposita persona, que contra hanc donationem venire temptaverit aut irrumpere voluerit, iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno V regnante Karolo rege.