Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [757–758]

Domino et sancto et venerabili in Christo patri Aldeberto, abbati de basilica sancti Petri vel sancti Willibrordi in monasterio Epternaco, ubi ipse pretiosus confessor corpore requiescit. Ego Gerwinus pro Dei misericordia et compunctione cordis mei dono ad prefatum monasterium post meum discessum, quicquid michi de dulcissimo filio meo pervenire debet, tam de allode vel de comparato aut de quolibet adtracto, totum et ad integrum trado atque transfundo, id est tam terris, domibus, edificiis, casis, pratis pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, mobilibus et immobilibus, mancipiis utriusque sexus, omnia et ex omnibus de iure meo in ius dominationemque ipsius loci, ut ipsi fratres habeant firmissimam potestatem in omnibus faciendi. Si quis vero, quod futurum [esse] non credo, si ego ipse aut ullus de heredibus meis hanc donationem infringere voluerit, inprimis iram Dei omnipotentis incurrat. Actum anno VII regnante Pippino rege.