Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [751–752]

In Christi nomine. Ego Adalardus et mater mea et uxor mea pro Dei intuitu vel anime mee remedio, ut in futuro veniam mereamur accipere, donamus a die presente donatumque esse imperpetuum volumus, hoc est in villa nuncupante Cellina, quicquid ibidem visi sumus habere, id est de illa silva medietatem que nuncupatur Dam; similiter et in villa que vocatur Finnelar, quicquid ibidem visi sumus habere et ad nostrum pervenit potestatem, totum et ad integrum donamus ad basilicam sancti Petri, que est constructa in pago Duplao in villa que vocatur Rinara, tradimus atque transfundimus, id est tam terris, domibus, edificiis, mancipiis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, pastura, totum et ad integrum, quod in predictis villis superius nominatis visi sumus habere, ad iam dictam ecclesiam sancti Petri a die presente tradimus atque transfundimus perpetualiter possidendum. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi, quod absit, aut aliquis de heredibus nostris vel quelibet opposita persona, que contra presentem traditionem, quam nos plenissima voluntate propter nomen Domini et venerationem sancti Willibrordi et sancti Petri fieri et firmare rogavimus, venire conaverit aut factum nostrum irrumpere voluerit, Deum omnipotentem et sanctum Willib(rordum) exinde iratum habeat. Actum anno primo regnante Pippino rege.