Datierung: [721] 12 12
Ausstellungsort: Bakel
In Christi nomine. Oportet Christianos viam veritatis eligere, per quam creatori suo digne mereantur servire, ut oblatio elemosinarum ad salutem et devotio proveniat ad mercedem. Idcirco ego Herelaef, filius Badager quondam, donator aliquid de rebus meis ad loca sanctorum pro remedio anime meae seu retributione aeterna dare disposui, hoc est ad basilicam sanctorum apostolorum Petri et Pauli et sancti Landoberti episcopi et martiris, quam nuper construximus in loco Baclaos, ubi nunc domnus pater et pontifex Willibrordus preesse videtur, hoc est quod dono in ipsa Baclaos tres casatos una cum sala et curticle meo, cum omni re adposita, quam ibidem legitime ex materno iure habere visus sum. Insuper dono in loco Fleodrodum casatum I, et in Durninum casatum I cum omni integritate et peculiare eorum, tam casis quam curticlis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, rem mobilem et immobilem, cum reliqua oportunitate ibidem aspiciente, ad supradictum locum dono donatumque esse perhennis temporibus esse volo. Si quis vero – ut supra. Actum publice loco Baclaos. Anno I Theoderici regis die XII mensis Decembris. Ego Herelaef hanc donationis cartam relegi et subscripsi. Winibaldus. Sigibaldo. Eadboldus. Gutbaldus. Egilbaldus. Grimbaldus. Theotbaldus.