Datierung: [717] 04 18
Ausstellungsort: Hammelburg
Ego in Dei nomine illuster vir Hedenus dux dono a die presenti pro Dei timore et mercedis meae augmento donatumque in perpetuum esse volo domino et in Christo patri Willibrordo in mero quod respicit ad Hamulo castellumb, ubi et cogito Dei misericordia per ipsius apostolici viri consilium monasterium construere, in parte occidentali super fluvio Sala in pago Salvense, tam campis quam pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus, ipsas res quas pater meus et mater michi dereliquerunt, cum servis et ancillis VIII; quantumcumque ibi habere videor, totum et ad integrum trado atque transfundo, ut quicquid inde facere voluerit, liberam in omnibus habeat potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo – et reliqua ut supra.
Actum publice Hamulo castello. Anno quo supra Chilperici regis XIIII Kalendas Maias. Cato comes. Sigericus comes. Ego illuster vir Hedenus dux hanc donationem fieri volui et subscripsi cum Theodrada coniuge mea. Ado nutricius Hedeni et Tiringusd filius Hedeni. Adogoto. Hererico. Ego Richisus clericus rogatus scripsi et subscripsi.