Datierung: [698–714]
Lucrum maximum credimus animarum, si dum quisque corporeis motibus terram inhabitat, pro amore Dei donum cogitat eternum vel pro amore temporalium [rerum] sperandarum sibi cumulet munimina divitiarum, aut certe si id quod remanendo perire potuerit in seculo, in alimoniis pauperum vel loca distribuatur sanctorum. Quam ob rem ego in Dei nomine Willibrordus, Dei concedente clementia episcopus, pertractavi tam de Dei parte quam et reverentia sanctorum, ad monasterium quod vocatur Epternacus, quod ego ipse construxi et in honore sancte Trinitatis dedicavi in pago Bedense super fluvio Sura, et ubi ego rector esse videor, hoc est in pago quod dono Bedense, in loco qui dicitur Erle, super fluviolo Prumia VII mansus et unum molendinum, et quicquid ibi visus fui habere in terris, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, ingressu, egressu, omnia et ex omnibus, quod michi dedit venerabilis vir Wachart, pro Dei amore et spontanea conductus voluntate dono atque transfundo in perpetuam possessionem ad victualia fratrum deinceps ibi commanentium et Deo servientium. Si quis vero, quod futurum esse non credo, aut de successoribus nostris aut alia aliqua extranea persona contra hanc traditionem, quam ego promptissima voluntate fieri et affirmari feci, venire temptaverit aut infringerem voluerit, inprimis iram Dei omnipotentis incurrat, et in die iudicii de limine sanctorum exclusus [et] excommunis appareat, et tamen quod repetit, nullo umquam tempore evindicare valeat, sed hec traditio omni tempore firma et stabilis permaneat. Actum anno regnante Pippino gloriosissimo Francorum principe [XI].