Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [712] 06 01
Ausstellungsort: Walre

In Christi nomine. Domino sanctissimo ac beatissimo patri Willibrordo Ansbaldus servorum Dei famulus. Dum quisque in presenti seculo conversari videtur, cogitare debet, quatenus animae suae consolationem pro elemosina sanctorum locorum vel orationum subsidio hic adquirere possit, dicente Domino: Date elemosinam et ecce omnia munda sunt vobis, et iterum: Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum. Quapropter ego Ansbaldus, filius Willibaldi quondam, dono pro remedio animae meae et pro retributione aeternae salutis seu orationum tuarum tibi, domno patri ac pontifici, aliquid de rebus meis propriis in pago Texandriae, loco Diesne, casatas VI cum sala et curticle meo, cum VI mancipiis [et uxoribus] et infantibus eorum. Hos tibi cum omni peculiare suo, cum omni integritate trado, [hoc est] casis, curtilibus, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus et aratoria terra, mobili vel immobili, cum egressu vel ingressu vel watriscafo. Item do tibi in pago Texandriae, loco Levetlaus, super fluvio Dutmala, casatas VII cum sala et curticle meo, cum VIII mancipiis et uxoribus et infantibus eorum, cum casis, curticlis, campis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumque decursibus et aratoria terra, mobili et immobili, ingressu et egressu. Si quis verout supra. Actum publice Waderloe Kalendas Iunii. Anno II Dagoberti regis. Ego Ansbaldus monachus hanc cartam a me factam relegi et propria manu subscripsi.