Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg


Datierung: [712] 03 01
Ausstellungsort: Diessen

In Christi nomine. Domino sanctissimo et dilectissimo patri Willibrordo episcopo Aengelbertus, filius Gaotberti quondam, donator. Dum leges et iura sinunt et convenientia Francorum est, ut de facultatibus suis quisque, quod facere voluerit, liberam habeat potestatem, et necesse est, ut quisque pro incerto vitae huius exitu de rebus suis ad Dei partem aliquid commmittat, ut per hoc indulgentiam facinorum percipiat, idcirco ego Aengelbertus cum consilio et licentia fratris mei Verengaoti, pro remedio animae meae seu retributione aeterna aliquid tibi, domne pater et pontifex, de rebus meis donandum decrevi. Quod et ita feci; hoc est in pago Texandriae loco Eresloch, quod michi ex paterno iure legitime provenit, hoc est casatas tres cum sala et curticle meo, quod ad presens habere visus sum, tria mancipia cum uxoribus et infantibus; et in loco Deosne casatam unam et mancipium cum uxore et infantibus. Haec omnia tibi a die presenti trado atque transfundo cum omni peculiari et integritate et adiacentiis eorum, hoc est casis, curticlis, silvis, terris, pratis, pascuis et aratoria terra, aquis aquarumque decursibus, mobili et immobili, egressu et ingressu et vatriscafo. Haec omnia tibi do donatumque esse perhennis temporibus volo. Si quis vero quod futurum esse non credout supra. Actum publice loco Deosne Kalendas Martii. Anno II regni domini nostri Dagoberti regis gloriosissimi. Ego Angelbertus hanc cartam a me factam relegi et propria manu firmavi coram testibus Verengaoto fratre meo, Volcbaldo, Framundo, Rumlao, Adlefo, Nandino. Ego Docfa presbiter, rogante illustri viro Aengilberto, hanc cartam scripsi et subscripsi.