Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Chartae Latinae Antiquiores XII (Germany III), Nr. 532
(Marburg, Hessisches Staatsarchiv Kaiserurkunden Fulda 781 XII)


Datierung: 781 12
Ausstellungsort: Quierzy
HS Signatur: Marburg, Hessisches Staatsarchiv Kaiserurkunden Fulda 781 XII

Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim locis venera bilibus ob amore domini et oportunitate servorum dei benivola deliberatione concedimus, hoc nobis procul dubio ad eterna beatitudine vel remedium animae nostrae pertinere confidimus. Igitur conpertum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter donamus ad monasterium sancti Salvatoris, quod est constructum infra vaste Boconia super fluvium Fulda, ubi corpus sancti Bonefacii quiescit umatum et vir venerabilis Baugulfus in regimine habere videtur, villa nostra noncupante Rostorp quem Hardradus ad ipso sancto loco per strumenta cartarum condonavit et postea missi nostri ad opus nostrum conquisierunt vel quantum ipsi monachi de conlata populi in ipsa villa per anteriores cartas habuerunt, omnia cum integritate ad ipso sancto loco concedimus cum omnibus campis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobilibus et inmobilibus, omnia et ex omnibus, totum et ad integrum praefato sancto loco tradimus perpetua liter ad possidendum. Propterea hanc auctoritatem nostram conscribere iussimus, per quam specialiter decernimus ordinandum, ut nullus quislibet de fidelibus aut successoribus nostris predicto Baugulfo abbati aut successoribus suis de iam dicta villa inquietare nec contra rationis ordinem vel calumniam generare non praesumat, sed nostris et futuris temporibus ad ipsa casa dei perpetualiter proficiat in augmentis. Et ut haec auctoritas firmior sit, manu proprie subter firmavimus et de anulo nostro sigillare iussimus.

Signum MF. Caroli gloriossimi regis.

Uuidolaicus advicem Radoni SR. NT.: Uuidolaicus advicem Radoni recognovi et subscripsi. Folradus ordinavit.

Data in mense december anno quarto decimo et octavo regni nostri; actum Carisiago palatio.