Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Chartae Latinae Antiquiores XII (Germany III), Nr. 531
(Marburg, Hessisches Staatsarchiv Kaiserurkunden Fulda 781 XII)


Datierung: 781 12
Ausstellungsort: Quierzy
HS Signatur: Marburg, Hessisches Staatsarchiv Kaiserurkunden Fulda 781 XII

Carolus gratia dei rex Francorum et Langobardorum ac patricius Romanorum. Quicquid enim locis venerabilibus ob amore domini et oportunitate servorum dei benivola deliberatione concedimus hoc nobis procul dubio ad eternam beatitudinem vel remedium anime nostre pertinere confidimus. Igitur conpertum sit omnium fidelium nostrorum magnitudini, qualiter donamus ad monasterium sancti Salvatoris, quod est constructum infra vasta Bochonia super fluvium Fulda, ubi corpus sancti Bonefacii quiescit humatum et vir venerabilis Baouulfus in regimine habere videtur, campo qui dicitur Unofelt cum silvis suis tradimus perpetualiter ad posedendum. Propterea hanc auctoritatem nostram conscribere iussimus, per quam specialiter decernimus ordinandum, ut nullus quislibet de fidelibus aut successoribus nostris predicto Baouulfo abbate vel successoribus suis de iam dicto loco inquietare aut contra rationes ordine vel calomniam generare non presumat, sed nostris et futuris temporibus ad ipsa casa dei perpetualiter proficiat in augmentis. Et ut hec auctoritas firmior sit, manu nostra subter firmavimus et de anolo nostro siggillare iussimus. Signum MF. Caroli gloriosissimi regis.

Uuidolaicus advicem Radoni SR. NT.: Uuidolaicus advicem Radoni recognovi et subscripsi. Folradus ordinavit.

Data in mense decembri anno quarto decimo et octavo regni nostri; actum Carisiago palatio.