Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Beatissimo patri Remedio episcopo humilis levita Alchvinus salutem. Acceptis amabiliter venerandae dilectionis vestrae litteris, quae me multo gaudio laetificaverunt, de prosperitate dignitatis vestrae seu de recordatione nominis nostri. Quia multum confido per dei gratiam de intercessionibus sanctitatis vestrae; et quanto me plus peccatorem agnosco, tanto magis me indigere sanctas orationes vestras novi. Non solum me aliquid venie mereri non dubito per vestrae caritatis continuas supplicationes, sed vosmetipsos magnam habere mercedem pro integritate sanctae fidei congratulor; nam et promissionem verissimam ipsius veritatis habemus, quae ait: „Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum“. Congregatio nostra est in spiritu caritatis, non in corporis praesentia; et cui omnia praesto sunt, non latet eum caritatis nostrae puritas, sine qua nil placet deo, nec munus ad aram. Hanc ergo sequamur intimo cordis affectu, ut ad illum pervenire mereamur, qui est vera caritas, et indeficiens beatitudo, et beata aeternitas, ut labor non sit inanis, sed ad perfectae retributionis perveniat gloriam.

Ad hanc vicissitudinem solicita litterarum tuarum dilectio meam segnitiem hortari nullatenus inmemor esto, quatenus ad illam beatissimam visionem domini nostri Iesu Christi pervenire mereamur, ubi est lumen aeternum et quies perpetuae pacis laetissima. Ad huius beatitudinis pacem omnes ad te venientes, vel etiam pertinentes exemplis optimae vitae trahere non desistas; nec admonitionibus dulcissimis corda arentia inrigare segnis esto, ut culmen nominate dignitatis in te sublimitatem meritorum habeat in conspectu dei.

Sint verba tua sale sapientiae condita, ut te verissime dicatur: „Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit deo?“; qui multiplicatis dominice pecunie talentis domini suo occurrere dignus habeatur, et audire vocem desiderabilem: „Euge serve bone et fidelis, intra in gaudium domini dei tui“. Properat enim dies ultimus, et tacito pede fessa senectus ingreditur cubile nostrum, stat ostium qui pulsat, si leto animo adventum ipsius suscipiamus. Dies sunt pauci laboris nostri, sed bene laborantem sequitur merces sine numero dierum, eius ordinatione, qui ordinat diem aeternum, secundum merita singulorum; in cuius domo mansiones multae sunt; sed hae omnes divitiis felicitatis et gloria beatitudinis sunt plenae, ubi sancti post huius vitae sudorem aeterna pace fruuntur, qui nostrum de supernis sedibus expectant agonem, desiderantes ex nobis augeri numerum suum, quo tu properans, beatissime pater, meque precibus tecum rapere secundum fidelissimas promissiones tuas satage, ut corona gloriae tuae mihi proficiat, Christo donante, in perpetuam miserationis dei salutem.

Divina gratia te tuosque fideliter in ecclesia Christi servientes in omnibus proficere faciat, dilectissime et sanctissime pater.