Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Desiderantissimo patri Remedio episcopo Curiae civitatis humilis levita Alcvinus salutem. Memor dilectionis vestrae et foederatae olim amicitiae inter nos, has tuae reverentiae, optime frater, litterulas dirigere curavi ob recordationem prioris pacti, quod inter nos pepigimus; obsecrans per summi regna tonantis, uti nostri nominis iuxta vestrae promissionis veritatem in sacrosanctis orationibus memoriam habere digneris; etiam a servis dei intercessiones pro me fieri iubeatis, qui nunc in monasteriis per vestrae diocesis latitudinem. Nam ego, plurimis huius saeculi iaculis vulneratus, diem trepido animo expecto, quo duci ad iudicium vocer ignorans, quid habeam respondere iudici meo Iesu Christo, qui mihi tanta tribuit in hoc saeculo bona; et ego quasi his omnibus ingratus plurima feci, quae non debui.

Tu vero, sanctissime pater, secundum caritatem, quam habes in membra Christi, et fidem probatam in salvatorem nostrum me assiduis orationibus adiuvare digneris, ut misericordem inveniam dominum deum meum. Te quoque ipsum iuxta sapientiam tibi a deo datam in omni bonitate praepara ad occursum illius, ut dignus habearis cum multiplici laboris tui fructu gaudens et gloriosus stare ante tribunal Christi, atque ex brevissimo huius vitae labore aeternam donante deo beatitudinem cum sanctis omnibus intrare merearis. Dominus Iesus, qui ait: „Per me si quis intraverit, salvabitur, ingredietur et egredietur“, custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nunc et usque in saeculum, sanctissime pater.