Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

– – a quem dimisit filio suo Rofino et agrum in Pulueraria modios IIII, confinat da supra in Uia mediana, da subtus medium in sancti Iohannis et medium in ipsius Baseli; alium agrum super Salubrium modios VIII, confinat da subtus in ipsa Uia mediana, da supra in Aurelii coloni et da una parte in sancti Martini, da alia in sancti Iohannis. Et sic statuit coram testibus, ut ab omni homine defensatum sit, et si aliquis exinde minuere voluerit, si ipsa terrola defendere non potuerit, de suo proprio illi restituat, qui eum conpellet, ea tamen condicione, ut dum advivo ego Baselius vel uxor me Laurencia, actor sancti Helarii pro benediccione debeat nobis donare per singulas kalendas modium semis de grano, post obitum vero nostrum, quod superius intuli ad prefatum sanctum locum pro remedium anime nostre sit in perpetuo. Et si, quod absit, aliter reiudicare voluero, inanis sit posterior factus meus, sed cartula ista maneat inconvulsa. Et si quis, quod fieri non credimus, si aliquis aliquando de heredibus vel pro heredibus meis vel quodlibet persona contra hanc cartula donacionis ire temtare vel inrumpere voluerit, sit scumunicatus ab ipsa loca sancta et solvat iudici, qui eo tempore fuerit dubla pecunia, et cartula ista firma permaneat Aquiliani Archaciani legis stipulacionis subnixa, qui omnium cartarum adcommodat firmitatem. Facta cartula in civitate Curia, sub regnum domni nostri Charoli gloriosissimi regis, sub die, quod est XV kl. madii, sub presenciarum bonorum virorum testium, qui ab eo rogiti venerunt vel signa fe[cerunt], Notavi diem et regnum superscripsi. Signum Baselii [et] fi[lii] sui Rofini, qui haec fieri rogaverunt testes. Signum Seffo[ni]s filii Prestanti testes. Signum Lobicini presbiteri testes. Signum [Se]ffonis fratris Remedii testes. Signum Uuiliarentis testes. Signum Crespionis testes. Signum Donati testes. Signum Gauuenti testes.

Ego Orsacius pro misericordia dei vocatus presbiter ad vice Pettonis presbiteri scripsi et suscripsi.