Venerando patri Remedio episcopo humilis levita Alchvinus salutem. Acceptis caritatis vestrae muneribus, multum laetati sumus de prosperitate vestra seu quod memoriam nostri habetis; sperans me misericordia divina participem esse per vestras sanctissimas orationes. Caritas vero inter amicos melior est auro et fides inter absentes praetiosior gemmis, ubi deus tantummodo considerat et remunerat. Vos quod vestrum est diligentissime exsequimini et accepta dominicae pecuniae talenta multiplicate, ut cum gaudio ante conspectum summi regis venire digni efficiamini, et vocem illam audire desiderabilem: „Euge, serve bone et fidelis, intra in gaudium domini tui“. Nunc tempus est laborandi, tunc quiescendi; nunc promerendi, tunc remunerandi. Fac ut sis, ut tibi veniat quod vis. Dilige diligentem te, quatenus ad beatissimam illius sessionem pervenire merearis et dicere: „Sicut audivimus, ita et vidimus in civitate dei nostri“, in qua est tota felicitas et nulla perturbatio, summa requies et sempiterna beatitudo. Vestram omnipotens deus sanctitatem in omni bono florere faciat, venerande pater.