Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Schreiben mit der Bitte um Fürsprache

Schreiben einer Person an eine andere mit der Ankündigung von Geschenken und der Bitte um Fürsprache bei einer bestimmten Person wegen einer bestimmten Angelegenheit, die unter anderem einen Bischof und einen Erzbischof betrifft.

ITEM ALIO INDICULO

Carissimo ac dilectissimo mihique cum summa veneratione nominando illo ego ille, fidelis vester, perpetuam in DominoIesu Christo salutem.

De cetero quante graciae mihi pro inpensis beneficiis vestrisvobis referende sint quanteque laudes, quantumque vos intueri exoptem, verbis neque dictis explicarae possum, quippe qui erga me caritatis vinculo ministrante tot bona exercuistis, quae a me, quamvis gratanti animo fiant, plene tamen, ut dignum est, rependi nequeant.

Dirigo denique vobis clypeum cum lancea, non a vobis petitum, sed a me pollicitum, | in hospitale vestro in loco, qui vocatur Gericiago, quo pauperes, de quibus me unum forae non ambigo, honorifice colliguntur et honorantur, et non paratum, sicuti inbelles querunt, sed ita paratum vili metallo, sicuti dimicatores optimi, de quibus vos unum esse dubium non est, haberae procurant. Ab his nempe, qui viribus invalidi et inbelles sunt, scuta auro micancia querentur, que exterius auro resplendeant, interius tamen incassum vigeant, ita videlicet, ut eo in pugnam progrediente clippei sui hostis adversans auro perterritus secedat, ipse vero inmunis aurum suum clippeo gestans inmunis ad propria redeat. Sicuti solet fieri in his, quipulcheros haberae codices exoptant, a foris aurogemisque ornatos, intus tamen non lima artisque rigorae politos, sed vitiorum copia fultos; nec adtendentes divinas paginas, quibus illis nobisque vivendum est et cum hosti nefando pugnandum, vitiis exuerae, sed sola tantomodo vane laudis appetitione sibi blandiuntur; eo quod codices metallorum generibus ornatos habeant, habentes quidem zelum Dei, sed non secundum scientiam.

Ego vero pertractans fortitudinem vestram, quia scio, vos virum prudentem in verbis, virum fortem in factis virumque amabilem in omnibus, et ea quererae et amarae, que ad cultum Dei pertinent, clyppeum hunc ex ferro, | quod vilissimum metallorum est, pararae iussi. Poteram enim illum, Deo iuvante,prae metallo forisornarae, sed a me hoc ex industria isto modo peregisse et vobis destinasse cognoscitae, postulans, ut non adtendatis, qualem interius, sed qualem exterius vim contineat. Certe, si mihipraesens iter tam properae non instaret, cum eodem clipeo sonipedem mitterem, quod quidem, quia modo non facio, facturum tamen. Si vitacomes fuerit, me vestris partibus nondiffido, et ea vobis mitterae, sive que a vobis ordinata acceperae, sive ea, que istis in partibus ad utilitatem vestram pertinent,a me inveniri potuerint. Deus enim, omnium bonorum[auctor] atque largitor, daturus estvelle et perficerae, utea peragam, que vobis placita sint.

Ego sane non inmemor petitionis meae acpromissioni vestrae de rae, quam vos plene nostis, pro qua vobis vel domno illo dilecto Deopetiturus iamdudum accesseram,sed vobis pro me ad illum; eadem res dilata est usque ad adventum presulis aegregii illo archiepiscopo itadumtaxat, ut illo illuc properante vel adgrediente illius in hac rae perscrutaremini voluntatem et illius licentia id ipsum, quodpetierem, meae petitioni adsensumpraebentes,benivola mente mihipraeberetis. Ideoque ego hos meae exiguitatis apices ad vestrum procuravi mitterae venerabilem conspectum recitandos, ut, quicquid modo de hac remihi | agendum est, litteris me vestris, quas oppido intueri desidero, certificetis, et quicquid vobis visum fuerit uelbeneplicatum, ad singula mihi notescerae non gravemini. Iam suggessi in auribus vestris, pro qua causa eandem rem tam infestae postulo. Certe, si hoc mihi non foret, quod vobis notui, non illam utique peterem, quia nulla indigencia mihi est eam peterae. Modo vero, si vobis petitio mea inanis velinfectuosa in hac rae videtur, et hoc notescite mihi, ut spes mea ab eadem re petenda penitus auferatur.

Quid aliud, quid dicam amplius? Pauca pro temporae dixi, quia scio, te sapientem in paucis pluracolligerae. Honor vester,si in hac rae certaveritis, non deerit; qualemcumque videlicet imperaveritis,obaedientia sive caeterae exhibitiones a me vobis non differentur, sedpectoro toto, prout ordinatum a vobis fuerit, dabuntur. Versus etiam, quos mihi paternascantio vestra iniunxit super tumulum bone memoriae genetricisvestrae illa describendos,conposui; vos vero diligenter iubete illos describere, ut lucidae ac clarae describantur, qualiter facilae legi possint a cernentibus et orantibus pro ea.

Merear te, sanctissime vir, incolomem cernerae et tuis cito mellifluis alloquiis frui et de tua tuorumque perpetim salutae letari.

[Versus ...]