Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Protokoll über die Eintragung einer Schenkung in die gesta municipalia

Protokoll über die Eintragung einer Vollmacht und einer Schenkung in die gesta municipalia durch einen per Mandat Beauftragten, mit Aushändigung der gesta.

[Ohne Titel]

Anno xiiii regni domni nostri illius gloriosissimi regis, sub viii Kalendas illius/ gesta habet apud viro laudabilem defensorem necnon et ordo curiae, a[ds]tantebus honoratis vel curialebus necnon agrestes, qui vicem magist[r]atus agere videntur. Ille dixit:

Queso a te, opteme defensor, vel vos, ordo curiae, uti mihi codecis publecus patere precipiatis, quia abeo, [quae] gestorum adlegacionem cupio roborare.“

Defensor et ordo curiae dixerunt:

Patent tibi codecis publeci in hanc civitatem. Ut mos est, prosequere que optas!

Vir magnificus ille dixit:

Frater meus ille per mandatum suum ad me superavit donacionem illa, quem in basilica domni illius vel nepote suo illo fiere rogavit, ut ipsam donationem apud laudabilitatem [vestram] gestis monecepalibus debiam adlegari.“

Defensor et ordo curiae dixerunt:

Mandatum vel donacionem, quem te habere dicis, in publico proferatur et ibidem recensiatur.“

Quem recensendum rogavit; quo recensito, defensor et ordo curiae dixerunt:

Quia donacionem vel mandatum legeteme conscripto est et recitatum, quid adhuc amplius vissine tue iniuriaaedicere non moreris.“

Ille dixit:

Quia donacionem vel mandatum solemniter conscriptum nobis est recitatum, specialiter peto: ut possit esse in integrum firmatum, gesta hunc manus vestre subscriptionibus roboretur.

Defensor et ordo curiae dixerunt:

Gesta, sicut mos est, a [nobis] specialiter constat esse subscripta. Quid adhuc amplius vis?“

Vir magnificus ille dixit:

Qu[eso], gesta, cum fuerit conscripta adque a vobis subscripta, mihi ex more tradatur“.

Defensor [or]do [et] curiae dixirunt:

Gesta, cum fuerit conscripta atque a nobis subscripta, tibi ex more tradat[ur]./