Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Auvergne 6 (lat)

Übertragung einer Hofstatt

Übertragung einer Hofstatt durch ein Ehepaar an einen Mann als Belohnung für seine Dienste.

CESSIONEM

Quociens inter quascumque inienuis personis lex beneficium edocet, ut, quantumcumque persona de rebus propriis suis in alterius transferre voluerit, libera abeat potestatem ad hoc faciendum quicquit voluerit.

Ob oc igitur in Dei nomen [ego ille] et coniuves mea illa dilectissimo amico nostro illo.

Pro benevolentia vel servitia |tua, que circa nos inpendis, set incomea facere non desinis, propterea cedimus tibi cessumque in per[pe]tuum esse volo, hoc est de nostro iure in tua tradimus dominatione; tradimus, transferimus adque transfundimus; hoc est manso nostro in pago Arvernico, in vico/ illo, in villa illa, que de alode vel de atracto ibidem vissi sumus habere, cum casis, tictis, edificiis, adiacentiis, campis, pratis, vineis, silvis, aquis, aquarumve decursibus, omnia et ex omnibus, quantumcumque ad ipsus mansus aspicit aut aspicere videtur, tam inquisitum ...