Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Auvergne 5 (lat)

Verkauf seiner selbst

Selbstverkauf einer Person an einen Herrn wegen ihrer Unfähigkeit, eine aus einem Rechtsstreit entstandene Schuld zu begleichen.

REDEMTURIA

Domino illi.

A pluris est cognitum, qualiter ante hos dies, investigante parte adversus, neglegentia, pro culpa mea in custodia traditus sum. Et nullam habeo substantia, unde me redimere debeam, nisi tantum formam et statum meum, quem libero et ienuo videor habere |et in servitio vestro pro hac causa debeam inclinare. Et vos pietas Domini imperavit, ut pro ac causa me redemisti.

Ego vobis carta patrociniale de statum meum, quem ingenuo habeo, in vos conscribere vel adfirmare rogavi, ut post ac diebus vite meae ex iure in servitio vestro debeam et consistere. Unde me spondo vel subter firmavi, ut contra praesente cartola patrociniale neque ego neque de here[di]bus meis ne[c] quislibet ulla oposita persona prae ac die ambulare non debeamus. Quod quid fecerit, conponat vobis, sociante fisco auri untia una, et quod |petit, nihil valead vindicare. Et ubicumque deinvenire potueritis, sicut et reliquos servos vestros, ita et me in vestro servitio faciatis revocare absque ullo contradicente.

Stipulans stibulatus in omnibus sum.