Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Auvergne 4 (lat)

Freilassung

Freilassung eines Mannes und seiner Kinder in den Stand der römischen Bürger.

ITEM OBSOLUTIONUM

Liberum esse credimus, quod Christus per spiritum sanctum et baptismum lavacrum generavit; bene convenit, ut dimitentibus debita dimitantur peccata. |

Ego enim in Dei nomen ille et coiuves mea illa pro remedio anime nostrae vel pro aeternam retributionem obsolvimus a die presente servo nostro illo unacum infantes suos illus et illus, que de alode parentorum meorum vel per cessionem extra consorcium heredum eorum mihi obvenit. A die praesente pro animas nostras remedium inienuos relaxamus, ut ab ac die sibi vivant, sibi agant, sibi laboret, sibi nutramenta proficiat, suumque iure commissos eum et intromissus in ordinem civium romanorum ingenuis se esse cognoscant; ut post ac die neque ad ullus heredibus meis servitius nec letimonius ne[c] onus patronati |nec nulla obedientia eis non requiratur, nisi iant et maneant ubicumque voluerint porte aperte, cives romana[e] se esse agnoscant. Defensionem vero tam aecclesia vel ominem Deum timentium ubicumque expetire volueritis; libera et firmissima in omnibus habeatis potestatem ad hoc faciendum quicquit volueritis. Sane si quis ...