Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Auvergne 1 (lat)

Appennis-Verfahren: Appennis-Bestätigung durch die curia

Bestätigung (a) eines bezeugten Appennis durch die curia von Clermont, nachdem dieser von einem Ehepaar, das seiner Rechtsdokumente durch Feindwirkung verlustig ging, für drei Tage an der Tür der Kirche von Clermont ausgehängt worden war, sowie Bitte (b) zur Eintragung desselben in die gesta municipalia.Ergänzung auf Vorschlag AJ “Sicherung des Besitzes durch…“

(a) [Titel verloren]

nascuntur, per hanc occassionem non perdant. Ob oc igitur ego ille et coiuves mea illa conmanens orbe Arvernis, in pago illo, in villa illa: Dum non est incognitum, qualiter cartolas nostras per hostilitatem Francorum in ipsa villa illa, manso nostro, ubi visi sumus manere, ibidem perdimus; et petimus vel cognitum faciemus, ut quit per ipsas stromentas eo tempore habere noscuntur, possessio nostra per hanc occasionem non rumpatur, inter epistolas illas de mansos in ipsa villa illa, de qua ipso atraximus in integrum, ite[m] et vindedit, ista omnia superius consscripta vel quod memorare minime pos|simus, iudic[i]ibus, brevis nostris, spondiis, incolcacionibus vel alias stromentas, tam nostras, quam et qui nobis commendatas fuerunt, hoc inter ipsas villas suprascriptas vel de ipsas turbas ibidem perdimus. Et petimus, ut hanc contestaciuncula seu plancturia per hanc cartolas, in nostro nomine collegere vel adfirmare deberemus, quo[d] ita et fecimus. Ista principium Honorio et [T]heodisio consilibus eorum ad hostio sancto illo, castro Claremunte per triduum habendi vel custodivimus, seu in mercato puplico, in quo ordo curie, duxerunt aut regalis vel manuensis vestri aut personarum ipsius |carta, ut, cum hanc contestatiuncula seu plancturia iuxta legum, consuetudinem in praesentia vestra relata fuerit, vestris subscriptionibus, signaculis subroborare faciatis, ut quocumque perditiones nostras de suprascripta per vestra adfirmatione iusta auctoritas remedia consequatur, ut nostra firmitas legum auctoritas revocent in propinquietas.

(b) GESTA

Unde ergo te, vir laudabilis illum, defensore necnon et vos, honerati, que curas puplicas agitis adsidue, oportet me curiae in hoc contestatiuncula seu plancturia per triduum partibus foris puplicis apensa |vestris subscriptionibus vel signaculis subter faciatis adfirmare, ut, quomodo mihi necessarium fuerit, causella meas aut in presentia dominorum vel iudicibus adversariorum meorum revocent in pro[pin]quietas. Pro hoc que contra hanc contestaciuncula seu plancturia deponere percuravimus, ut, quando volueritis et malueritis, vel mihi necessarium fuerit, ut mos est, gestis municipalibus eam faciatis ablegare cum petitiones nostras. Maximas vobis ex hoc gratias agere valeamus.