Hugue, duc de France et abbé de Saint-Martin de Tours, restitue aux
chanoines de Saint-Martin les biens affectés a la porterie du
monastère.
Datierung: 943 12 26
Sicut ab ipso primordio sanctae matris ecclesiae nascentis et per intervalla temporum usque ad finem saeculi tendentis tales semper in gremio ipsius personae valuerint, quae ejus uberibus fideliter educatae eam ex augmentando et sublimando, veluti matri, vicem rependerint, ac fraternae dilectionis amore flagranter christum in suo corpore glorificando, portare et portando glorificare non destiterint, implentes illud quod ipsa veritas ait: Diliges dominum deum tuum, ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et proximum tuum sicut te ipsum; sic e contra tales in ea haberi non dubium est, qui quodam nequitiae suae divortio vitae communis usibus invidentes, ipsas oblationes rerum seu facultates, de quibus in suis pauperibus recreari debuit christus, ad augendam cupiditatem suam, simplicioribus subducere et per astutiam saecularem sibi proprias facere in quantum praevalent, elaborant: hujus etenim socordiae malum quanto plus est generale, tanto magis fit in membris Christi et ecclesiae aerumnosum et grave, quo enim diffusioribus praediis quisque locus deo sacratus istis temporibus constat esse fundatus, et gravioris ruinae pondere solet esse contritus, et quo altior gradus eo gravior casus. Cum igitur grex Sancti Martini his communiter calamitatibus et aliis quampluribus, partim ex saevitia Normannorum, partim vero ex cupiditate pravorum hominum, intus et de foris emergentium, diutissime et sine intermissione concussus atque vexatus haberetur, tandem compulsus est eam quam patiebatur incommoditatem, una cum auctoritate praeceptorum regalium, necnon et apostolicorum privilegiorum, ad notitiam domni Hugonis reverentissimi abbatis perduceret, et quam cupide communes res, unde vivere et vestiri debuerant, ex aliqua parte sibi fuissent subtractae studiosius intimare. Et ut ad praesens negotium compendiosius explicandum intermittantur caetera, Venciacum cum suis omnibus adjacentiis et integritatibus, Gaudiacum videlicet atque Brittannaico, et si quid aliud ad servitium portariae, ab ipsis canonicis olim fuerat deputatum, reddi sibi ab abbate expetiere devoti. Siquidem nostri majores, hoc est praecedentes patres, studio pietatis omnimodis insistentes et zelo caritatis ferventes, quoslibet ex supradictis villis portariae Sancti Martini pertinentibus reditus in communes fratrum usus deputaverunt. Verum e contra extiterunt aliqui superbiae festibus elati ac pravae cupiditatis, quae radix est omnium malorum, scabie respersi, qui ministerium ipsius portariae non a fratribus gratis ut erat consuetudinis, sed per abbatis imperium datis muneribus quaesierunt, cupientes totam illam potestatem a fratrum communione privare; quod et fecerunt. Qua denique congruentissima gregis jam praelibati petitione idem venerandus abbas crebro pulsatus tanto ei in hujusmodi re praebuit assensum, quanto erga fidelitatem domni Martini egregiique confessoris Christi suumque servitium ipsum cognovit esse promptissimum. Super qua re igitur notitia facta est qualiter venerunt postmodum non parvae dignitatis legati sanctae congregationis eximii confessoris Christi beati Martini, Nefingus videlicet levita atque decanus, Guntelmus quoque aeque levites et archiclavis; Rainaldus videlicet atque Gualterius et Ernulfus ad vicem reliquorum canonicorum omnium, ad Parisius civitatem; ibique ante presentiam domni Hugonis dulcissimi et saepenominandi abbatis, renovantes iterum et intimantes piissimae familiaritati ipsius flebiliter lamentabilem et lamentabiliter flebilem jam praephatam suam suorumque confratrum necessitatem et querimoniam multis ante temporibus inexorabilem et submissa prece rogantes, quatinus ipse sua pietate eis in hac gravi et diuturna jactura laborantibus, pro amore dei et Sancti Martini subveniret et pauca dignaretur ad tempus sibi indulgere terrena ut ei a domino multa recompensarentur aeterna. Quorum legitimis petitionibus misericorditer annuens, non solum neglecta et perdita quorum gratia venerant, emendaturum et restauraturum, verum etiam multa eis beneficia in posterum provisurum se esse promisit. Mox accitis non tantum episcopis, qui ibi aderant, immo quibuslibet fidelibus suis utriusque ordinis, aperuit illis causam et pernecessariam petitionem fratrum, requirens ab eis quod vel quale consilium de hac re sibi dare vellent. Ad haec illi tam utile, tamque proficuum unanimiter dedere consilium ut nunquam de illorum propriis et ad se specialiter pertinentibus rebus, quas per praecepta regalia et apostolica privilegia, sicut praemissum est, canonici Sancti Martini insolubiliter possidere cernuntur, alicujus dispendii detrimentum ipsos aliquo modo sustinere permitteret; addentes quod nemo unquam regno dei aptus esse poterit, quicumque praetaxatas Sancti Martini auctoritates infringi et violari consenserit. Quorum salubri ac consentaneae subgestioni tanto spontaneum adhibens consensum, quanto apud deum et homines considerans sibi esse proficuum, reddidit eis pro amore dei et Sancti Martini, necnon pro remedio animae progenitoris sui domni Rotberti, quondam piissimi regis atque genitricis suae, seu pro remedio avunculi sui domni Odonis, aeque gloriosi regis, suorumque parentum omnium et amicorum, praefixam portariam cum omnibus suis adjacentiis et integritatibus, quae vel ad portariam pertinere dicebantur, vel quae cupiditate quorumdam usurpata fuerant, per consensum, ut dictum est, illic instantium fidelium suorum, ad eorum scilicet vitam temporaliter sustentandam, sicut in praecepto domni Karoli gloriosissimi regis apostolicorum privilegiis obserato habetur insertum, ita ut ab hodie et deinceps sicut et reliquas suas res absque alicujus ejusdem Sancti Martini loci abbatis, quicumque extiterit, contradictione seu refragatione saepius nominatam portariam stipendiario more teneant atque possideant. Ut autem hujus noticiae auctoritas omnibus temporibus ab hinc et in reliquum firma et inviolabilis permanere valeat et a successoribus suis, scilicet Sancti Martini abbatibus, certiorem in dei nomine obtineat firmitatem, ipse domnus Hugo semper nominandus abbas manibus propriis eam sub signo sanctae crucis corroboravit, et tam episcopos qui praesentes erant subscribere, quam etiam fideles suos, venerabiles quidem viros, firmare rogavit.
Signum sanctae crucis domni Hugonis gloriosi abbatis, qui hanc auctoritatem fieri et affirmare rogavit.
Gualterius Parisiorum episcopus subscripsit. Tetolo Levita et Turonorum archiepiscopus subscripsit. Ermenteus Aurelianensium episcopus subscripsit. Guido Saxonensium episcopus subscripsit. Hugo Remensium episcopus subscripsit.
Signum Erberti comitis. Signum Bernardi comitis. Signum item Erberti comitis. Signum Fulconis comitis. Signum Tetbaldi comitis. Signum Ernaldi comitis. Signum Aimonis vasalli dominici. Signum Ervei vasalli dominici. Signum Rodulfi vasalli dominici.
Data est autem haec auctoritas VII. kal. januarii Parisius anno V regnante Ludovico rege. Ego Gualterus sacerdos Sancti Martini et cancellarius per jussionem domni Hugonis gloriosissimi abbatis scripsi et subscripsi.