Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Introduction aux chroniques des comtes d’Anjou, Nr. 1

Échange de terres situées a Saint-Lubin en Vergonais dans le comté de Blois fait entre Robert le Fort et Actard évêque de Nantes.
Datierung: 865 05

Commutationes, quas leges Romanae transactiones appellant, inter certas personas factas post legitima tempora, id est post XXV annos habentes aetatis, sub invocatione nominis dei et designatione regis inviolabiles permanere decernuntur, quas qui solvit ac violat et infamia notatur et quod accipit, committit et summa, quae in scripto contineter, multatur. Igitur ergo placuit atque convenit inter illustrem virum Robertum comitem, necnon et Actardum, venerabilem Nanneticae sedis episcopum, ut inter se terras commutare vel transagere deberent. Quod ita et fecerunt. Dedit igitur illustris vir Robertus comes partibus Actardi episcopi, de terra comitatis Blesensis et in vicaria Everdunensi sive in villa Gabrio, de ratione Sancti Leobini et hereditate Amalrici et Frodilae et heredum suorum, quam ipsi heredes jam cum ipso episcopo commutaverant et sibi hoc complacuisse scripto notaverant, arpennos II minus sex dextros de terra limoso, junco repleta, quae terminatur ab una parte via publica, ab alia terra praedicti Actardi, a caeteris vero partibus terra Sancti Leobini vel ipsius praesulis. Ad hanc recompensationem dedit Actardus episcopus partibus illustrissimi viri Roberti militis comitatui Blesensi, de ratione Sancti Leobini seu partibus praedictorum heredum, in eodem pago Blesensi et in eadem vicaria Everdunensi, prope villam Gabrium, aripennos II minus sex dextros, qui terminantur ab una parte via publica, a caeteris pene partibus terra Sancti Leobini et praedictorum haeredum. Dedit etiam praefatus illuster vir Robertus comes partibus Actardi episcopi, in eodem pago, et in eadem villa Gabrio, de ratione Sancti Leobini comitatus sui et hereditate Gauleni et Fredeberti et heredum suorum, inter pratum et terram arabilem aripennos V, qui terminantur ab una parte et una fronte terra ipsius Actardi episcopi, a caeteris vero partibus terra Sancti Leobini et via publica. Ad hanc recompensationem dedit praedictus venerabilis episcopus Actardus, partibus illustrissimi viri Roberti comitis, comitatui videlicet Blesensi, vel rationi Sancti Leobini, seu partibus praedictorum heredum in eodem pago, et in eadem vicaria et prope villam Gabrium, inter terram arabilem et pratum aripennos V, in alio loco aripennos III et tres partes alterius aripenni, qui terminantur a tribus partibus terra Sancti Leobini, a quarta vero parte ipsius Actardi et via publica, et in alio loco in eodem pago et in eadem vicaria et juxta praedictam villam Gabrium, de prato aripennum unum et quarterium, qui terminatur ex omnibus partibus terra Sancti Leobini et via publica. Dedit praeterea praefatus illuster vir Robertus comes partibus Actardi episcopi in eodem pago et in eadem vicaria et in eadem villa Gabrio, de ratione Sancti Leobini comitatus sui et hereditate Gauleni et Frodeberti et heredum suorum, inter vineolam, casalem, Fontaniles et cortilem, et aliam in latere montis vineolam aripennum I quarterium minus, qui terminantur ab una parte pervio publico, a caeteris partibus terra Sancti Leobini et praedictorum heredum. Ad hanc recompensationem dedit praedictus Actardus episcopus partibus illustrissimi viri Roberti comitis, comitatui videlicet Blesensi vel rationi Sancti Leobini seu partibus praedictorum haeredum in eodem pago et in eadem vicaria, prope villam Gabrium, de prato optimo aripen. I, qui terminatur ex omnibus partibus terra Sancti Leobini cum pervio suo. Dedit etiam supra memoratus illuster vir Robertus comes, partibus Actardi episcopi, in eodem pago, et in eadem vicaria et in eadem villa Gabrio, de ratione Sancti Leobini comitatus sui et hereditate Witichardi et Otgarii et heredum suorum, inter silvam, boscora et terram incultam et particulam terrae arabilis arip. XV, qui terminantur ab una parte terra vel vinea ipsius Actardi episcopi, a caeteris vero partibus terra Sancti Leobini cum perviis suis. Ad hunc recompensationem dedit praedictus episcopus Actardus partibus illustrissimi viri Roberti comitis, comitatui videlicet Blesensi, vel rationi Sancti Leobini seu partibus praedictorum heredum in eodem pago et in eadem vicaria et prope villam Gabrium inter Sisciam, et Ligerim de terra culta et optima inter duo loca aripennos XV, qui terminantur ex omnibus partibus terra Sancti Leobini cum perviis suis vel ipsius et est prope villam Wadi qui dicitur Genevas. Haec omnia superius inserta, pars parti sibi invicem tradidit et confirmavit, ita ut illuster vir Robertus comes et successores sui, seu pars Sancti Leobini et heredes suprascripti de hoc quod acceperunt, faciant sicut de caeteris rebus Sancti Leobini et sui comitatis vel praefati heredes sicut de caetera sua hereditate, et saepedictus episcopus venerabilis Actardus de hoc quod accepit, faciat sicut de caetera sua proprietate. Unde duas fieri placuit cartulas uno pene tenore conscriptas, unicuique eorum unam, pro totius rei firmitate retinendam, utrorumque et bonorum virorum hominum manibus roboratam. Placuit eis etiam hoc inserere, ut qui pari suo calumniam ex hoc in postmodum vel successori temptaverit inferre, sub invocatione nominis dei et regis Karoli minorum centum cogatur multam persolvere et hae commutationes vel transactiones diuturno tempore firme valeant perdurare. Actum Bleso castro publice. Signum Roberti comitis, qui hanc commutationem fieri vel firmare rogavit.

Data mense madio, anno XX quinto regnante Karolo gloriosissimo rege.

Albertus presbyter scripsit et subscripsit.