Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Pedagiis et Teloneis, Nr. 3

De teloneo quod dedit Gauterius de Monte Sorello, ad Cande et ad Montem Sorelli.

Notum esse volumus et memoriae commendari quod Gauterius de Monte Sorello, filius Guillelmi de Monte Sorello, dedit nobis, id est Majoris Monasterii monachis, pro salute animae suae et omnium parentum suorum, teloneum suum de rebus nostris (ad) Conde et ad Montem Sorelli, sicut ille accipere jus et consuetudinem habebat in predictis locis, sive per terram sive per aquam res nostrae ducantur aut portentur. Sed in teloneo ad Montem Sorelli, in rebus quae navigio feruntur, tertia pars non est nobis ab ipso data, quia cujusdam militis erat: duae partes datee sunt quae ad ipsum pertinebant, tam in sale quam in omnibus aliis; Conde vero dimidia pars ejus erat, et ut erat ita eam nobis dedit. Eorum autem quae per terram feruntur aut ducuntur nichil ad militem pertinebat sed totum ad eumdem Gaulterium, et totum nobis similiter datum est ab illo. Et quod de rebus nostris ad claustrum nostrum pertinentibus dicimus, hoc ipsum etiam de rebus fratrum nostrorum ubicumque morerentur quidquid ferre, quidquid ducere videantur. Si vero emerint aliquid ut revendant, sive salem sive aliud quippiam, non erunt liberi a mercatorum consuetudine quin teloneum solvant, ut illi siquidem (qui) negociantur. Navis tamen nostra semel in anno salem nobis afferre potest sine teloneo, etiam ad vendendum, pro necessitate cellarii nostri. Nos autem eidem pro gratia dedimus, ut hanc nobis quomodo diximus consuetudinem relaxaret in perpetuum et a fratribus suis et sororibus quietam et absolutem auctorizari faceret, CCC. solidos et palefredum C. solidorum et, pro quo maxime id fecit, in (societate) benefacti nostri et orationum susceptus est; atque etiam pater ejus jam defunctus Guillelmus in martirologio nostro conscriptus est, inter beneficos et familiares nostros anniversarie celebrandus. Fratribus autem ejus dedimus majori, scilicet Guillelmo Mala Thaschiae, XL. solidos, minori vero Gervasio XX. et hoc libenter annuerunt. Testes: Paganus de Mirebello, Alo Gibaldus, Urso; ex nostra parte: Hubertus, Sancelinus, Johannes hospitalarius, Harduinus filius Galcherii, Landricus cocus, Durandus cocus, Herveus pistor, Johannes de Pinello, Pipardus nauta, Herveus nauta.