Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Pedagiis et Teloneis, Nr. 1

De rebus quae adducuntur ad usum monasterii libere transeuntibus in Andegavia, ex dono Gaufredi comitis.

Omnibus quos id nosse poposceret ratio, scire datur scripti hujus indicio quia, cum adhuc civitas Turonensis in dominio comitis Tetbaldi esset, Burchardus et David, rnonachi Majoris Monasterii, comitem Gaufredum adeuntes, tam sua quam universorum fratrum praedicti coenobii supplicatione, deprecati sunt ut ea quae, ad usum rnonasterii, seu per terram seu per aquam adducerentur, in omni terra sua pedatico seu coeteris hujusmodi consuetudinibus libera et absoluta esse concederet; quod tum suis precibus tum procerum qui comiti circumstabant obtinuerunt intercessionibus: Adrerardus de Monte Budel, Berlaius de Monasteriolo, Galterius Titio, Gaufredus Crassus, Gaufredus de Trevis, Alduinus praepositus, Aimo Daurellus qui, adhuc vivens, narrat se navem Sancti Martini, quae de Guerranda sale onusta illis diebus remeabat, jussu comitis conscendisse et a Castro Celso usque Turonum, ne alicubi disturbaretur, conduxisse.