Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Monte Johannis, Nr. 1

Notitia de ecclesia de Pomereia.

Nosse debebitis, si qui eritis posteri nostri, Majoris scilicet hujus habitatores Monasterii sancti Martini, Hildebertum monachum nostrum, cellae nostrae quae est apud castrum quod vocatur Mundus Johannis praepositum, emisse, tribus libris denariorum et tribus quartariis vinearum, a clerico quodam nomine Juniore, ejusdem castri habitatore, ecclesiam quandam, in honore sancti Martini Vertavensis abbatis constructam, quae dicitur ecclesia de Pomereia. Emit autem illam ex integre totam, cum omnibus scilicet que, in ea vel ex ea, pertinent ad feuum presbiteri, sive terris sive pratis aut vineis seu quibuscunque redditibus: ita videlicet ut nos in ea presbiterum constituamus ad annuam, qua libuerit quave convenerit, inter nos et illum mercedem. Quod ita, ex more loci vel patrie, debere fieri coram Andegavensi episcopo, tunc temporis Eusebio, monachus supradictus asseruit. Solebat autem solvere presbiter ejusdem ecclesiae ad Pentecosten ex feuo quem tenebat annuum censum, hoc est solidos XXIV; ex quibus XV. solidi et VIII. denarii feuus sunt Rainaldi de Castro Penna, et a nobis erunt illi deinceps reddendi. Porro panes omnes et candelarum duas partes ex oblatione ipsius ecclesiae, ab incipiente festo Natalis Domini usque post Theophaniam, et omnium unius anni infantium omni tempore sepulturam jamdudum nobis donaverant Albericus, supradicti castri dominus, et Milesendis uxor ipsius, quorum ista juris erant. Emptionem autem supradictam, quae facta est post ejusdem Alberici, post Petri quoque filii sui mortem, auctorizavit Placentia, quae conjunx ipsius fuerat Petri, una cum filio ex avi nomine Alberico; accipiente illa pro hoc solidos XII, et VII. denarios isto. Thomas etiam, filius venditoris quem supra nominavimus Junioris, tam nostrae emptioni quam venditioni annuit patris. Porro ex tribus illis vineae quartariis quibus eadem ex parte constitit emptio, unus est in medio clauso de Bruneteria; duo alii, hoc est dimidius arpennus, in clauso cujusdam hominis nomine Semperii, qui est juxta Forestem. Acta sunt haec agentibus nunc nobis sub regimine domni abbatis Alberti, anno ab incarnatione domini MLXIIo; testibus istis: Haimerico filio Ascelini, Gualterio Maureto, Huberto Buloio, Gualterio fratre Huberti Beli, Suhardo teloneario, Landrico forestario, Grosso et Johanne fratribus, Sigebranno Lorida, Manoio milite, Alberico Carlico, Guntaldo mercatore; de famulis: Bonello filio Christiani, Blancardo pistore, Hildegario pistore, Godone monacho.