De mansuris Giraldi et Constantini et de campo venditis ab Archembaldo de Liriaco.
Notum sit hujus Majoris Monasterii monachis quod Hamelinus, noster monachus, emit ab Archenbaldo de Liriaco duas partes totius decimae de mansura Giraldi de Funario, datis illi X. solidis et II. Budico filio ejus pro auctoramento; et quod retinuerat sibi idem Archenbaldus de mansura Constantini vendidit eidem Hamelino monacho II. solidis sicut Aliundus fluviolus currit. Utriusque emptionis testes: Herveus Cazainnuns, Gahardus vicarius, Rainaldus Borellus, Bernardus medietarius. Emit quoque ab eodem quendam canpum super Censivam situm, quem Bernardus medietarius colere solebat, XII. solidis, et alium canpum situm inter vineam Gunterii et Valeiam, X. solidis; utrum auctorante Budico filio ejus, testibus istis: Morino filio Hunerti, Odolino nepote Gaulterii Gule Anseris.