Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Liriaco, Nr. 2

De mansura terrae quam dedit Budicus filius Archenbaldi.

Budicus filius Archenbaldi, quando venit ad monachicum ordinem in hoc Majori Monasterio, dedit huic loco unam mansuram terrae cum pratis et vineis et complaxicio et cum omnibus que ad eam pertinent, ita solutam et quietam et ita integrae sicut tenebat eam relictam sibi a matre, cujus dos fuerat. Quod ut pater suus concederet, dedit ei XV. solidos et concessit; et ut in hac concessione se firmiter in perpetuum teneret, dedit duos fidejussores: Herveum Chazeinnum et Benedictum Incalciagoium. Preterea reddidit nobis idem Budicus quandam piscariam quam nobis abstulerat. Frater quoque ejus, Judicalis nomine, pro amore fratris sui, clamavit nobis quietam terram de censiva et arpennum, vinae e qui juxta aecclesiam, quae emeramus a patre suo sed ipse nobis ea calumniabatur; et propter hoc dedit illi et matri suae, quamvis jam mortuae, benefactum hujus loci domnus Letardus monachus noster, per cujus manum hec acta sunt. Auctorisavit autem hoc Tetbaldus de Castro Celso, de cujus casamento erant, proprioque signo crucis firmavit; his qui suam et aliorum quae predicta sunt videre auctorizaciones testibus: Willelmus senescalcus Tetbaldi, Rainaldus Rufus, Amelinus filius presbiteri, Gaufredus frater ejus, Gaufredus Amblardus, Rainaldus Bastardus, Raimundus avunculus ejus, Normandus filius Hildeberti. Signum Judicalis filii Archenbaldi, S. Archenbaldi de Liriaco, S. Tetbaldi de Castro Celso.