Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Archives d’Anjou. Recueil de documents et mémoires inédits sur cette province publié sous les auspices du Conseil général de Maine et Loire, Cartae de Liriaco, Nr. 1

De burgo Liriaci, de duabus partibus ecclesiae ejusdem loci et de aliis rebus quas Archembaudus de Liriaco dedit Majori Monasterio.

Notum sit fratribus nostris, Majoris scilicet Monasterii monachis, Archembaudum de Liriaco primo dedisse sancto Martino et nobis terram ad burgum faciendum, ita solutam et quietam ut in illo burgo nullus habeat ullam omnino consuetudinem nisi nos; et promisit quod si burgenses nobis super habundarent, adderet adhuc terram quantum opus haberemus. Postea dedit nobis in ecclesia de Liriaco, quod adjacet castro Anceniso in ulteriori parte Ligeris in pago Andegavensi, duas partes sepulturae et duas partes de sex festis in anno: videlicet de Pasche et trium dierum Rogationum, sanctae Mariae Candelariae et Nativitatis ipsius atque Omnium Sanctorum; duas etiam partes decime de duabus mansuris terrae dominicis. Deinde quae his addidit et IV. libris vendidit seu donavit vel auctorizavit, sunt haec: duo scilicet arpenna vineae, duo prati, due partes decimae panis et vini et aliarum minutarum rerum que ad se pertinebant de tota parechia, exceptis foeuo militum et lana. Sed et lanam domnus Hamelinus, monachus noster, postea conquesivit, datis XII. denariis pro auctoramento Budico filio ipsius Archembaldi; nam tertia pars que in minutis est rebus, id est agnis et porcellis, lana et lino ac cannabe, excepto pane et vino, de feuo presbiterali alteriusque juris est. Unam ex duabus terrae mansuris unde jam decime duas partes dederat solidam et quietam cum totis consuetudinibus, quam dicunt Mansuram Bernardi de Censiva, alterius vero mansure, quam dicunt Mansuram Constantini Medietarii, decime duas partes auctorizavit. Pasnagium quoque in bosco suo de Veleia ad porcos dominicos, quotquot in obedientia illa fuerint, dedit. Sed et de bosco ipso quantum opus fuerit, ad faciendas domos et officinas et queque necessaria monachorum, concessit; at cum burgenses eorum aliquid de eodem bosco ad usus suos prendere voluerint, prius de hoc loquentur cum forestario ipsius Dedit etiam: medietatem unius stagni et unius molendini in eodem stagno in valle prope ecclesiam, piscariam per omnes suas aquas quantumcumque piscator monachi oboedientiae illius per omnes dies et noctes piscari poterit, unum descensum in tali loco ubi non noceat suis descensis, et unam fenestram ad capiendas volucres similiter in tali loco ubi non noceat suis hagiis. Auctorizavit preterea idem Archembaldus quicquid sui homines de suis aedificamentis loco illi dare voluerint, nisi foeuus fuerit; sed si fuerit foeuus, prius de hoc cum eo loquendum et per illum requirendum erit. Haec sunt quae Archembaldus, auctoritate et assensu Budici filii sui, sancto Martino vendidit seu donavit vel auctorizavit, mittens etiam in conventionem et insuper promissione firmans quod haec eadem filium quoque suum minorem, nomine Judicalem, faceret auctorizare; pro quibus omnibus, ut firma tam nobis quam et posteris nostris per secula constarent, Guidhenocum de Anciniso tradidit fidejussorem. Et adhuc ut res esset firmior, senior ejus Tetbaldus Castri Celsi, id est temporis possessor et dominus de cujus casamento hec erant, et Baldricus de Glizone, qui haec eadem ab eo et per illum tenebat, rogati, suum super his non negarunt favorem. Budicus quoque ejusdem Archembaldi filius, pari et ipse sicut dictum est his assensu favens, donum horum omnium cum patre super beate semper virginis altare posuit Mariae, videntibus et audientibus qui ex nostra et illorum interfuere parte; ex nostra parte: Hubertus famulus domni Tetberti monachi nostri, Constantius famulus de Sarlatana, Roscelinus de Sancto Quintino, Adraldus filius Cainoi; ex parte Archembaldi et Budici: Herveus Cainos, Guillelmus filius ejus, Gorbardus vicarius, Rainaldus filius Burdolii, Benedictus Eschaldagod, Gauscelmus, Barbinus, Rainaldus frater ejus, Beringerius Gaberliud.