Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Urteil wegen Tötung mit Reinigungseid

Protokoll (a) über ein bedingtes Urteil durch eine Versammlung unter Vorsitz eines Grafen mit Rachimbürgen als Beisitzern auf Klage zweier Brüder gegen einen Mann wegen Tötung ihres Vaters. Nach Befragung urteilt die Versammlung mit Einverständnis der Brüder, dass sich der Beklagte durch gemeinsam mit zwölf Eidhelfern erbrachte Eidesleistung von dieser Klage befreien kann. Es folgt das Protokoll des Reinigungseides (b).

INCIPIT IUDICIUS DE HOMICIDIO |

Eveniens illi et germanos suos illi Andecavis civetate ante vero inluster illo comite vel reliquis raciniburdis, qui cum eo aderant, quorum nomina per suscripcionibus atque senacula subter tenuntur inserti, interpellabat alico homino nomen illo, dicebat, quasi ante os annis parentis quorum illo quomodo interfecissit. Interrogatum est sepedicto illo, quid ad hec causa darit in respunsis; sed hoc ad integra fortiter denecabat. Sic iuxta aptificantes sepedictis germanus visum est ad ipsis personas decrevisse iudicio, ut quatriduum, quod evenit ipso Kalendas illas, aput homines xii, mano sua xiii, vicinus circamanentis, sibi simmelus, in ecclesia seniore loci, in ipsa civetate hoc debiat coniurare, | quod ad morte sepedicto numquam consentissit, nec eum occessisset, nec consciens nec consentanius ad hoc faciendum numquam fuissit. Se hoc facere potest, diebus vite suae de ipsa causa securus permaneat; sin autem non potuerit, in quantum lex pristat, hoc emendare stodeat.

INCIPIT NOTICIA AD SUPERDICTO IUDICIO

Noticia sacramenti, qualiter vel quibus presentibus. Adherant in ipso dia Kalendas Marcias. Ingressus est homo nomen illi in ecclesia seniores loci, Andecavis civetate. Secundum quod iudicios suos loquitur, aput homenis XII, mano sua XIII; iuratus dixit: „Per hunc loco sancto et divina | omnia sanctorum patrocinia, qui hic requiescunt, unde mihi aliquid homenis illi et germanus suos illi repotaverunt, quod parente eorum illo quondam interficisse[m] aut interficere rogasse[m], ipsum non occisi, nec occidere rogavi, nec consciens nec consentanius ad morte sua numquam fui, nec illud de hac causa non redebio nisi isto edonio sacramento, quem iudicatum habui, legibus transiui“.

Id sunt, quod de presente fuerunt et hunc sacramentum audierunt et hunc noticia manus eorum subter adfirmaverunt.

Facto noticia. |