Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Angers 40 (lat - Betaversion)

Übertragung eines Teils eines Hofes zur Hochzeit

Abtretung eines Teils eines Hofes durch einen Mann an seine Braut anlässlich ihrer Hochzeit.

INCIPIT CESSIO

Dulcissema et cum integra amore diligenda sponsa mea nomen illa ego illi, filius illius. Dum non habetur incognetum, sed pluris habitur incognitum, qualiter te secundum lege Romana sponsata visi sum habire, in animis meis plenius tractavit, ut tibi aliquid de rem paupertaticola mea concidere debire[m]. Quod ita et feci.

Hoc est, cedo tibi membro de casa cum mobile, inmobile, in fundo illa villa, super terraturium sancti illius, cum vilare vel omne circumcincto suo iuxta kaso illius, lecto vestito, vestimentum tantum, fabricaturas in soledus tantus, mancipia tanta, his nominibus illus et illus, boves tantus, vaccas tantas cum sequentis tantis, ovis tantus, sodis tantus, campo cum silva ferentes modius tantus, de unus latus est campus illius, vinia iuctus tantus, de unus latus est vinia illius, prato iuctus tantus. Hec omnia superius nominata ad die filicissimo nupciarum, hoc ad die presente, habias concessum, dum advixeris, perpetualiter ad husumfructuario ad possediendum absque praeiudicio, cuius terre esse videtur. Et quod fieri esse non credo, si fuerit aliquis de propinquis meis seu extrania persona, qui ulumquam tempore qui contra hanc cessione agere aut infrangere vel respondere presumserit, dupplum, quod repetit, et non valiat et hec cessio adque volomtas nostra firna permaniat.