Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Sicherheit nach Vorwurf des Raubes

Sicherheit, ausgestellt nach Vermittlung durch Männer guten Leumunds (boni homines) durch einen Mann für einen anderen, nachdem dieser letzteren des Raubes beschuldigt hatte, diesen wegen dieser Angelegenheit nicht weiter zu belangen.

INCIPIT SECURITAS |

Ego enim illi.

Quia dum non est incognitum, qualiter aliquos homo nomen illi et quia ante os dies abuit interpellado, dum dicerit, quasi casa sua infregisset et res suas exinde deportassit; unde et ipsi illi abuit, ut hoc in basilica sancti illius aput homines tantus coniurare deberet.

Set metuantes bonis hominibus eas concordiare duxerunt. Et si[c] recognovi et in nullo modo culpabile exinde ipso non inveni; convenit, ut manus mea exinde facere deberet.

Quod ita et feci, ut nullumquam tempore contra ipsis nulla calomnia neque repeticione facere non debiam, set, sicut dixi, quietus et securus resedias. | Et si fuerit, aut ego ip[s]i aut quislibit, qui contra hoc resultare voluerit, soledus tantus conponere debiat et hec epistola mano mea firmata firma permaneat.