Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

INCIPIT VINDICIO QUI SE IPSUM VINDIT

Domino magnifico fratri illo necnon et coniux sua illa nus enim illi et cogive sua illa.

Constat nus vindedisse et ita vindedimus a vobis estus nostros cum omni peculiare, quod habemus aut locare poteremus: manso et terra vel viniolas, quantumcumquae ad die praesente possedire vidimur in fundo illa villa in se super terra ecclesiae Andicavis vel ubique abire visi summus. Unde accipimus de vobis precium, quod nobis conplacuit, | hoc est in auro valente soledus tantus, ut post hunc diae memorati emptores, quicquid de nus ipsis vel de heredis nostris facere voluerit, licenciam abeant potestatem faciendi. Si quis vero, si fuerit [a]ut nus ipsus aut qualibet persona, qui contra hanc vindicione ista, quem ego bona volumtate fieri rogavimus, venire voluirit, dupplet tantum, quantum stati nostri cum res nostras eo tempore meliorata valuerit, et quod repetit vindicare non valeat, et haec vindicio ista firma permaneat.