Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Angers 9 (lat - Betaversion)

Verkauf eines Sklaven

Verkauf eines Haussklaven durch eine Person an einen Herrn und dessen Ehefrau.

INCIPIT VINDICIO QUEM FACIT NAM QUI SE IPSO VINDIT

Domino fratri illo necnon et coniux sua illa ego illi, qui conmaneo in pago illo. Constat me vindedisse, et ita vindedi vobis vernacula iuris mei nomen illo, et accipi exinde precium in argento uncias tantas, ut quicquid ab odierna diae ipso vernaculo facere volueritis, abendi, tenende, donande, vindende seu conmutandi, quomodo et de reliqua mancipia vestra obnoxia exinde facere volueritis, liberam abeam potestatem. Et si quis, ego ipsi aut aliquis de heretibus meis vel qualibet extranea persona, qui contrahant vindicione, quem ego bona volumptate fieri rogavi, agere conaverit, inter tibi et fisco soledus tantus vobis conponat, et quod repetit nihil valeat vindecare, et hec vindicio adque volomtas mea perenni tempore firma permaneat.