Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
Tausch von Land

Tausch von Feldern, über welche eine geistliche Einrichtung bestimmte Vorrechte besitzt, zwischen zwei Personen.

INCIPIT CONCAMIUS

In Dei nomen placuit atque convenit inter illus et illus, ut inter se | campellus conmutare deberunt. Quod ita et fecerunt. Hoc dedit illi ad racione illo campo ferente modius tantus et est super terreturio sancti illius et subiungat de unus latus campus illius. Similiter in alio loco dedit illi super ipso terreturio ad racione illo campello ferente modius tantus et subiungat de uno latere campus illius, ‚ut quicquid exinde facere volueritis, absque preiudicium sancti illus, cuius terra esse videtur, liberam in omnibus habeas potestatem‘. Si fuerit unus quis, qui contra pare suo agere aut resultare presumpserit, partem quod accepit, ad pare suo admittit et insuper multa legis damnum incurrit et haec epistola[s] unitenorum conscriptas, quem inter nus fieri rogavimus, | firmas permaneant.