Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

HIC EST VINDICIO DE TERRA CONDUCTA

Ego enim illi.

Constat me vindedisse, et ita vindedi ad venerabile fratri illa viniola, plus menus iuctus tantus, et residit in terraturium sancti illius, in fundo illa villa, et accipi a vobis precium, in quod mihi conplacuit, hoc est soledus tantus, ut de ab odiernum diae memoratus emtor, quicquid de ipsa vinia facere volueris, liberam in omnibus habeas potestatem faciendi. Si quis vero, que esse non credo, se fuerit aut ego ipsi aut ullus de heretibus meis vel quislibet obposita persona, qui contra hanc vindicione, quem ego bona volumtate fieri rogavi, venire aut resultare presumpserit, dupplit tantum et alio tantum, quantum hec vindicio ista contenit | et quod repetit vindicare non valeat, et hec vindicio omni tempore firma permaneat.

Actum Andecavis ...