Archidiacon Konrad von Metz dediciert der Aebtissen Ermendrud von Zürich ein zu diesem Behuf geschriebenes Exemplar von Gergorii Moralia pars. I.
Datierung: c. 1000
Sanctae Duregensis aecclesiae reverendae Ermendrudi abbatisae et cunctae sanctimonialium catervae sibi commissae Conradus Mettensis archidiaconus debitas in Christo cum devotione preces. Quod me beatorum apostolorum Petri et Pauli limina petentem in vestris finibus non solum honorifice suscepistis, verum aetiam omnem humanitatem spetiali dilectione generaliter exhibuistis, si opera sicut volo dignas grates vobis rependere nequeo, solum id quod valeo eo studiosius devote mente facere desidero, quo me in aliquot huiuscemodi negotio defecisse cognosco.
Nam licet in divina pagina legatur, quod exhibito operis probation sit verae dilectionis, attamen cogente necessitate, quandocumque facultas bonae operationis defecerit, si voluntas integrae devotionis permanserit, nullum ex hoc detrimentum karitas habebit, quia si quid defuerit ex operatione, id totum implet karitas pro bona volunate. Igitur, ut praefatus sum, non meis meritis, sed gratia verae karitatis honorabiliter a vobis susceptus tanta detentus sum familiaritate vobiscum, ut omnino non hospitem, sed potius unum vestre sanctitati familiarissimum me esse putarem. Unde dum inter ipsa sacra eloquia vestra, quae mihi videbantur quodammodo flatu sancti spiritus ignita et quasi ex ipso fonte salutaris scientiae salientia, primam partem moralium beati Gregorii in librum Iob vos non habere doleretis et gravibus suspiriis aegre tolerartis, ego quoque super hoc non minori cura sollicitus mecum tacitus cogitavi, quomodo in hac re vestro desiderio sastifacerem. Et cum ipsam partem moralium non haberem, pro vestra dilectione querere proposui, sicubi potuissem invenire, idque ne deleretur oblivion, tenaci potius commendavi memoriae. Post haec itaque cum reversus venissem ad patriam, favente domino quasi ex potato in nostro monasterio citius repperi, quod prius non habere vehementer extimui. Hanc partem continuo promptissima diligentia descriptam karitati vestrae dirigere destinabam, ut eo tenacious vera dilectio quasi glutine fidei ad unguem usque perducta inter nos iugiter valeat permanere, quo ego vobis sanctae karitas dulcedine copulates et singularis amicitae vos faedere complexus gratum quid vobis et amicabile videar obtulisse: