Der Priester Meginhart vergabt seine Besitzungen in Mettingen an das Kloster Rheinau
Datierung: 855 08 21
Ausstellungsort: Mettingen
In dei nomine Ego Meginhart indignus presbyter divina gratia compunctus verba redemptoris horrens, quae suis discipulis innnuit: „Qui non renuntiat omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulusIdeo namque complacuit mihi eius esse disciulum et quicquid in termino Mettingen de hereditate maternica habere visus sum, tam terris, aedificiis, campis, silvis, aquis, pascuis, mobilibus et iumobilibus, mancipiis preter IIII his nominibus: Cozzo, Engilbreht, Gerlinth, Otha, aliud totum atque integrum ad monasterium, quod vocatur Rinaugia, quod constructum est in honore beate Mariae et sancti Petri, tradere. Idcirco lobuit eum advocato meo Manno pro aeterna retributione animae meae et pro remedio animae patris et matris meae, fratris et sororum mearum hoc totum supradictum trado atque transfundo ut ibi fulgeat, quamdiu mundus stat, tamen in eam videlicet ractionem, ut ibi locum meum et nutrimentum habeam, quamdiu vivam, sine ullius inarratione Actum ad Mettingen in ipsa curte, quam traditi, XII. kal. Sept regnante rege Hludewico, anno I. Benedicti papae III.